monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXX <<<     >>> in Psalmum CXXXII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXI

1 Canticum graduum.
2 Cum prophetam omnia cantica graduum ad provectum spei celsioris evexerint, istud tamen eum omnimodis elevavit, quia incarnationis dominicae sacramenta describit. Dignum enim fuerat ut post duodenarium apostolorum numerum, tanquam caput omnium ipse tertius decimus adveniret, quem non arbitror personae propheticae posse congruere, quia gloria tanti psalmi nisi Domino Christo rationabiliter alteri non potest applicari. Nec enim ille humilis, qui hactenus clamaverat de profundis, subito se in tantam laudem potuisset erigere, ut humanum modum videretur excedere. Quapropter David ille desiderabilis, ille manu fortis hic a nobis intelligendus est, in quo et humilitas assumptae incarnationis convenit, et omnipotentia Deitatis excellit.
3 Divisio psalmi.
4 Cum frequenter propheta in psalmis de incarnatione Domini fuerit locutus, in hoc maxime gradu tantum mysterium evidenter edicit; ut merito valuisset ad gloriam perfectionis ascendere, qui humani generis salutem non desinit indicare. Prima igitur narratione Domini Christi verba refert, quibus Patri suo cognoscitur promisisse requiem se nullatenus sumere, nisi verae religionis affectum humanis pectoribus infudisset. Secunda narratione dicit esse cognitum, quod veraciter fuerat a Domino Salvatore pollicitum, preces suas adiiciens, ut cito adventum salutarem praebeat, qui adhuc venturi temporis dilatione pendebat. Tertia parte promissionem quae illi a Patre facta fuerat, perhibet esse complendam, ut fructus uteri virginalis thronum sedeat dominationis aeternum, quatenus Ecclesiam eius benedicat, pauperes pascat, sacerdotes glorificet, et potestatem eius perducat, inimicos induat confusione, super eum floreat sanctificatio aeterna iustitiae. Quapropter hunc psalmum intentis animis audiamus, est enim et sensibus profundus, et verborum ipsorum significatione copiosus.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius. Usus est prophetae frequenter per humanas consuetudines Domino supplicare. Memento enim illi dicitur, qui nihil aliquando potuit oblivisci. Non enim ut ad memoriam redeat Divinitas commonetur, ante quam omne praesens est praeteritum et futurum. David autem significatur Dominus Christus, qui per carnis semen de creaturae suae descendit origine. Sic enim avorum proavorumque nomina subsequenti aetate ponimus, ut eum maiorum suorum filium fuisse declaremus. Nam Iesum Christum David dici, testis est Ieremias cum ait: Et David regem ipsorum suscitabo illis [Ier. XXX, 9]; et iterum, Suscitabo illis David regem Orientem iustum [Ier. XXIII, 5], etc. Item Ezechiel, Et excitabo super eos pastorem unum altum, et pascet eos servus meus David, et erit eis pastor, et ego ero illis in Deum, et David princeps in medio eorum [Ezech. XXXIV, 23]. Unde constat non esse dictum de David filio Iesse, quando isti prophetae longo tempore post ipsum fuisse declarantur, et prophetia ipsorum dicere cognoscitur de futuro. Deinde potuit dicere: Memento mei; sed ut alterum significaret, dixit: Memento, Domine, David. Quapropter confidenter debet accipi, quod tantis testimoniis cognoscitur approbari. Nam quod sequitur, et omnis mansuetudinis eius, immensae patientiae virtus ostenditur, de quo Isaias dicit: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum [Isa. LIII, 7]. Hoc certe quomodo poterat de se propheta dicere, cum se meminisset Uriam Hethaeum propter uxorem eius crudeliter occidisse [II Reg. XII, 9]? Unde et poenitentiae ipsius gloriosum exstat exemplum.
7 (Vers. 2.) Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob. Iuravit, de Christo Domino dicitur, cuius sacramentum est firma promissio. Nam et ipsa verbi etymologia (sicut iam dictum est) significat iure oravit, id est veraciter firmeque promisit; tunc scilicet quando Petro carnaliter sapienti ipse Dominus ait: Reconde gladium tuum in locum suum. Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum [Ioan. XVIII, 11]? Et iterum ne a suo proposito videretur excedere, alio loco Petro dixit: Vade retro me, Satana, scandalum mihi es [Matth. XVI, 23]. Sed ne minorem putes quem iurasse cognoscis, audi de ipso Patre: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum [Psal. CIX, 4]. Et, Iuravit Dominus ad Abraham [Deut. XXX, 20]. Et hoc ipsum de Patre dicit inferius: Iuravit Dominus David veritatem. Nam et illud quod ait, Iuravit Dominus, ostendit alteram, non suam intelligi debere personam. Votum itaque Filii fuit, ut propriae incarnationis adventu reconciliaret Patri genus humanum, quod peccatis facientibus reddebatur infensum. Quod tamen votum non est a Patre divisum, omnia enim quae vult Pater, vult et Filius, vult et Spiritus sanctus: quoniam una natura, una potestas, una cognoscitur et voluntas. Quid sit tamen istud votum, subter exponitur.
8 (Vers. 3.) Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum stratus [mss. A., B., strati] mei. In hoc versu et duobus aliis qui sequuntur, propheta referente verba intelligenda sunt Domini Christi a parte humanitatis eius. Negat enim et tabernaculum se introire, et stratum lecti conscendere, donec illa quae Patri promisit, cognoscatur implere. Tabernaculum dicit, nisi fallor, coelestem habitationem, ubi post resurrectionem suam cum assumpta carne videntibus apostolis ascendit; quam se ante ingressurum esse non perhibet, quam Domino Patri reperiat religiosorum pectorum locum. Ideo enim addidit, domus meae, ut coelestem significaret habitationem; sicut alio loco dicit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum [Isai. LXVI, 1]. Sequitur, si ascendero in lectum stratus mei. More suo res coelestes per humanas consuetudines dignoscitur indicare. Lectus enim noster stratus quietem nobis confert et finem laborum: unde lectus ipsius, id est requies, consummatio intelligenda est beatissimae passionis. Nam et ipsum quod dixit, si ascendero, significat ascensionem, quando ascendit in coelos et sedit ad dexteram Patris. Tunc enim iurationis, id est promissionis ipsius vota completa sunt; quod et ipse in passione sua dixit cum aceto potatus esset: Consummatum est; et inclinato capite emisit spiritum [Ioan. XIX, 30].
9 (Vers. 4.) Si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis. Quamvis nec illa superiora quae diximus, ad naturam deitatis eius applicari posse videantur, hoc tamen omnimodis discrepare cognoscitur, ut illa potentia Divinitatis aut oculis suis somnum, aut palpebris dormitationem dedisse videatur. Sed haec omnia rationabiliter humanitati eius convenire noscuntur. Dicit enim: Si dedero somnum oculis meis. Somnus iste intelligendus est requies mortis: de quo et in alio psalmo iam dictum est: Ego dormivi et soporatus sum; et surrexi, quoniam Dominus suscepit me [Psal. III, 6], etc. Sequitur, aut palpebris meis dormitationem. Consuetudo somni potenter exprimitur. Palpebrae enim a palpitando dictae sunt, quae nisi tremula quadam remissione quieverint, somnus oculos non potest introire. Item sequitur, aut requiem temporibus meis: quoniam revera tempora capitis nostri requiem habere non possunt, quando oculi crebris motibus agitati, vigilare noscuntur. Prius enim posuit somnum, et postea quemadmodum ipse somnus impleatur exposuit. Revera somnus, quoniam triduana tantum pausatione susceptus est, qui nullam corpori corruptionem intulit, sed quietem.
10 (Vers. 5.) Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob. Ventum est ad illam promissionem quae in superioribus dictis suspensa quaerebatur. Dicit enim votum suum in hoc fuisse semper intentum, donec Ecclesiae firmitas sanctae praedicationis ordine fundaretur. Locus enim Domini, est tabernaculum pectoris Christiani, et atria Ecclesiae catholicae, quae ille tanquam coelum semper inhabitat. Haec inventa sunt, postquam Domini adventu constructa viguerunt. Inventa plane, quando ipse nos quaesivit, ipse reperit, ipse sua pietate construxit; et tabernaculum sibi ex nobis et in nobis fecit, quando ipse nos aeternae vitae propria miseratione restituit. Et illud memento, quia sicut superius dixit promisisse Christum Deo Iacob, ita et hic ipsi eum votum asserit reddidisse, quatenus impleta veritas iurationis ipsius appareret. Sed ne perfidia Iudaeorum haec apposita, quam exposita tumultuetur (quae Scripturas divinas in suam perniciem aliis quibusdam confictionibus a via veritatis derivare praesumit, ut integritatem rei abscondere videatur), audiat quid sequitur, et confusa tandem aliquando resipiscat.
11 (Vers. 6.) Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae. Post Domini sacramentum, post studium eius quod tota veritate complevit, propheta venit ad narrationem secundam, in qua ex sua persona promissionem Domini quam in Ephrata audierat, in campis silvae se asserit invenisse. Ephrata lingua Latina significare memoratur speculum. Campi vero silvae indicant corda gentilium, quae ex peccatis quasi silvestribus ac dumosis, mundante Domino, campestri puritate patuerunt. Campi siquidem a capacitate et spatio diffuso dicti sunt. Facti sunt enim ex hispidis nitidi, ex agrestibus mansueti, ex sterilibus fructuosi, ex cubilibus daemonum templa Dominantis. Et ideo in campis silvae, id est in gentibus dicit esse compertum, quod in imagine prophetiae Iudaeis fuerat repromissum. Nam et ipsa quoque Bethlehem, ubi Dominus natus est, appellata est Ephrata, sicut Michaeas propheta dicit: Et tu, Bethlehem, domus Ephrata, nunquid minima es in tribubus Iuda; ex te enim exiet princeps qui regat populum meum Israel [Mich. V, 2]. Et in Genesi scriptum est, Sepultam esse Rachel iuxta Ephrata, quae est Bethlehem [Gen. XXXV, 19]. Unde evidenter apparet auditum fuisse nasciturum Dominum in Bethlehem, sed propter fidem gentium in campis silvae fuisse compertum.
12 Vers. 7. Introivimus in tabernacula eius, adoravimus in loco ubi steterunt pedes eius. Cum superius dixerit in Ephrata se audiisse, quae in campis silvae reperierat, nunc ad confirmandum totius devotionis effectum, introiisse se dicit in tabernacula Domini; ut quod in spe firmissima gerebat, in hoc se profiteretur modis omnibus introiisse. Perscrutandum plane quod superius dicit Dominum singulari numero tabernaculum promisisse, et hic propheta cum fidelibus Christianis tabernacula se asserit introire. Quam Christus Dominus catholicam promisit Ecclesiam, propheta numero plurali dixit: quoniam tunc se fide miscuit populo Christiano, quando iam innumerabiles Ecclesiae toto orbe promissae sunt. Sed non sufficit eum professum fuisse intrasse tantum Ecclesias, nisi et adorasse se diceret, ubi Domini Christi pedes sanctissimi constiterunt. Pedes significant evangelicas iussiones, sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem [Isai. LII, 7]. Ibi enim steterunt pedes eius, ubi fidei veritas approbatur esse fundata. In hoc enim nobis in aeternum standum est, ubi plenitudo legis et prophetarum Dominus Christus insistit. Stare enim plerumque ad constantiam refertur, sicut in Evangelio scriptum est: Qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi stat, et audit eum [Ioan. III, 29]. Stare enim pertinet ad solidissimam mentem, unde scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit [Matth. X, 22]. Nam peccatores in fide constare non posse alter psalmus ostendit, dicens: Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare [Psal. XXXV, 13]. Quod si hoc et ad historiam pie velis referre, significat forte sanctam crucem ubi corporaliter stetit, quando in ea confixus apparuit: in qua stetisse recte dicitur, ubi corpus eius infixum fuisse monstratur. Merito ergo hunc propheta locum dicit adorandum, qui nobis et fidei signum praestitit et salutem.
13 (Vers. 8.) Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Postquam Domini Christi promissiones quae superius dictae sunt, propheta perfectas esse cognovit: ne quidquam debitum esse constaret, exclamat ad Dominum: Exsurge in requiem tuam; ut eventum rerum perfectae veritatis ordine declararet, id est, ab inferis resurgeret in deitatis suae beatitudinem sempiternam. Et vide quod addidit, tuam, quam tibi tua maiestas attribuit, quae regnat cum Patre potestate aequali et gloria sempiterna. Et ne putares caput membra sua posse derelinquere, adiecit, tu et arca sanctificationis tuae, hoc est Ecclesia, quam membra tua faciens, sanctificare dignatus es. Non enim dixit, arcam Noe, non arcam testamenti, quae tamen utraque typum portare videbatur Ecclesiae; sed ipsam specialiter designavit, cum addidit, sanctificationis tuae. Denique vide quid sequitur.
14 (Vers. 9.) Sacerdotes tui induantur iustitia [mss. A., B., iustitiam], et sancti tui exsultent. Adhuc de illis membris loquitur quae a Domino recipi deprecatur in requiem sempiternam. Sed videamus quid significet, Sacerdotes tui induantur iustitia, id est, tanquam armis coelestibus vestiantur; sicut Apostolus dicit: Induti loricam iustitiae et charitatis, ut possitis ignita iacula inimici exstinguere [Ephes. VI, 14, 15, 16]; scilicet ut intrepide haereticorum iaculis valeant obviare. Sive iustitia ipsum significat Dominum Christum, sicut Apostolus dicit: Qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia [I Cor. I, 30]. Ipsum ergo decet sacerdotes induere, et semper corde gestare, qui tamen sic induitur, ut intus esse dignetur, sicut baptizatis idem dicit Apostolus: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis [Gal. III, 27]. Sequitur, et sancti tui exsultent. Consequens erat ut sancti exsultarent, cum ipsum Christum Dominum induissent. Nam si mundanum gaudium est vestem sumere pretiosam, quid de illa maiestate potest oboriri laetitiae, quae et honorabilem facit, et circumdat modis omnibus ad salutem?
15 (Vers. 10.) Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui. Recordans propheta quae mala Iudaicus populus fecerit in deserto, vel postea quanta Domino iniquitate peccaverit; praevidens etiam quam ingesturus erat salutarem quidem mundo, sed ipsis lamentabilem passionem, in Dei Patris se supplicatione prosternit: ne faciem Christi sui, id est praesentiam avertat a gente Iudaica, quam olim promiserat per prophetas; ut qui erat reconciliaturus mundum, offensam quoque abstergeret Hebraeorum [ed., Iudaeorum].
16 Vers. 11. Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Post illam supplicationem quae Domini adventum breviter quidem, sed magno desiderio postulavit, tertiam narrationem sermo prophetalis ingreditur, ubi ea quae Filio promissa fuerant a Patre, laetus enumerat. Quid enim firmius quidve potest dici constantius, quando ille iurat per quem iuratur, ille promittit qui non potest falli? Sed non isti David filio Iesse, quia dicere potuit: Iuravit Dominus mihi, sicut et in huius psalmi principiis dixit. Nam cum dicit: Iuravit Dominus David, alterum significavit; illum scilicet de quo in alio psalmo iam dictum est: Posui adiutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. Inveni David servum meum: in [in abest a mss. A., B., F.] oleo sancto meo unxi eum. Et paulo post: Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae [Psal. LXXXVIII, 20, 21, 27, 28]. Hoc est quod hic posuit, non frustrabitur eum. Frustrare est enim in irritum promissa deducere; quod hic merito negat posse provenire, quoniam deceptionis locus esse non potuit, ubi promissio veracissimi declaratur auctoris. Sequitur, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Fructus ventris est Domini Salvatoris doctrina coelestis, de qua populus Christianus noscitur esse generatus. Frequenter enim diximus institutione fideli, quasi quodam ventre generari posse credentes. Hos ergo promittit Pater super Domini Christi esse sedem ponendos, quando conversi auctoris sui mandatis, docere similia comprobantur. In illius enim sede recte sedere quis dicitur, cuius et praecepta docere monstratur.
17 (Vers. 12.) Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos: et filii eorum usque in saeculum saeculi sedebunt super sedem tuam. Explanavit quod superius dixit. Nam et hic de apostolis loquitur caeterisque fidelibus, qui Christi filii dici fidei integritate meruerunt; ipsis enim dicitur: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. His ergo sedes Domini dabitur, qui et participes eius regni esse meruerunt, sicut in Evangelio ipse dicit: Pater, volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum [Ioan. XVII, 24]. Et ne ambigeres quibus esset dandum, illis scilicet dicit qui testamentum Domini et testimonia, omnemque doctrinam pura devotione custodiunt. Sed ne hoc praemium putares esse forsitan temporale, dicit, usque in saeculum saeculi sedebunt super sedem tuam. Cuius saeculi non erit finis, quia omne praemium ibi incommutabili aeternitate perdurat.
18 (Vers. 13.) Quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi.
19 (Vers. 14.) Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam praeelegi eam. Hoc secundum litteram nullatenus vindicatur, cum sciamus Ierusalem vetustam eversiones desolationesque frequentissime pertulisse: de qua scriptum est: Sion sicut ager arabitur [Ier. XXVI, 18]. Sed per hoc vocabulum Ierusalem superna declaratur, concors in populis, unita virtute charitatis, purificata per gratiam remissionis, quae divinitate eius atque potentia aeterna speculatione perfruitur. Illa enim maiestas summe bona, summe beata, summe potens, quamvis ubique tota sit, beatorum pectora possidens, habitacula sibi facit, quae suae misericordiae virtute praeelegerit. Ipsa est enim requies Domini, ipsum speciale tabernaculum in hominum religiosissimis pectoribus insidere, et sic ubique esse, ut in his dicatur immensus et incomprehensibilis habitare.
20 (Vers. 15.) Viduam eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus. Vidua Christi dicitur Ecclesia: quia omni auxilio destituta mundano, solam spem suam ponit in Domino, patiturque quod vidua improbitates malorum, direptiones crudelissimas impiorum; et tanquam maritali auxilio destituta semper moeret, semper atteritur, sed mentis castissimae fruitur indemutata constantia. Ad cuius similitudinem viduam laudat Apostolus, dicens: Quae autem vidua est, et desolata, speret in Dominum [I Tim. V, 5]. Haec quamvis et coniugatas et virgines continere videatur, vidua tamen dicitur, quia praesidio destituta saeculari, spem suam in coelesti Sponso reposuit, qui eam fecit de fusca pulchram, de erronea rectam, de crudeli piam, de caduca firmissimam. Sive (ut quibusdam placet) vidua dicitur Synagoga, quae nunc Ecclesia est: quoniam desinente lege, sub qua velut quodam marito tenebatur obnoxia, veniente gratia Christo est sine dubio copulata; et quasi a priori conditione liberata, nuptias coelestes salva castitate promeruit. Quam comparationem et Apostolus fecit, dicens: An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quoniam lex dominabitur homini in quantum temporis vivit? Quae enim sub marito est mulier, vivo marito vincta est lege mariti [ed., iuncta est legi]: si autem mortuus fuerit maritus, evacuata est a lege mariti. Ergo vivente marito adultera vocabitur, si iungitur cum alio viro, etc. [Rom. VII, 1, 2]. Intendamus etiam quod dicit, benedicens benedicam. Qui semel benedicit, in ea tantum se testatur benedictione desinere; benedicens autem benedicit, qui iugi benedictione sanctificat, modo in istam partem, modo in aliam gratiam suae donationis indulgens. Quod argumentum dicitur A coniugatis, quoniam nominum ipsorum copulatio noscitur esse coniuncta; quod etiam in subsequenti versu factum esse monstratur. Sequitur, pauperes eius saturabo panibus. Revera pauperes Christi coelesti pane saginantur, quoniam in mundanis copiis semper esuriunt; sicut in superiori psalmo dictum est: Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non deficient omni bono [Psal. XXXIII, 11]. Ipsi sunt ergo pauperes Christi, qui terrenis rebus quidem indigent, sed coelesti copia perfruuntur.
21 (Vers. 16.) Sacerdotes eius induam salutari [ed., salutare], et sancti eius exsultatione exsultabunt. Sacerdotes induuntur salutari, quando Dominum Salvatorem summa fidei integritate recipiunt, et ipsius honorabili misericordia vestiuntur; sicut de baptizatis Apostolus dicit: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis [Gal. III, 27]. Unde licet proxime dixerimus, non piget tamen repetere quod nobis potest divina mysteria declarare. Tales enim oportet esse doctores, ut primo ipsi irreprehensibiles sint, et sic reliquorum instruant corda fidelium, sicut Dominus in Evangelio dicit: Qui autem docuerit, et fecerit sic, magnus vocabitur in regno coelorum [Matth. V, 19]. Nam quod dicit, exsultatione exsultabunt, perpetuam laetitiam vult significare sanctorum, quando eos non solum exsultare, sed laetitia dicit gaudere perpetua. Potest enim quilibet in magna animi iucunditate prosilire, et iterum aliquando desinere; exsultatione autem illi exsultant, qui nunquam a collatis praemiis amoventur.
22 (Vers. 17.) Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo. Illuc cum dicitur, illa beatitudinis requies significatur de qua superius Pater dixit: Haec requies mea in saeculum saeculi. Ipsa enim requies Patris quae Filii, ipsa Filii quae Spiritus sancti: quoniam sancta Trinitas, quae est unus Deus, nec beatitudine separatur, nec potestate, nec natura dividitur. Sequitur, producam cornu David. Et hic David intelligendus est (sicut supra diximus) Dominus Salvator, cuius cornu, id est fortitudo potestatis in illa iudicatione monstranda est, ubi ab ipso sanctis aeterna praemia conceduntur. Neque enim hoc de se poterat David dicere, qui et ipse inter reliquos beatos non daturus est munus, sed a Domino accepturus est praemium. Et ut Dominum Christum debuisses advertere, sequitur, paravi lucernam Christo meo, id est lumen praedicationis Baptistae Ioannis, qui fuit revera lucerna Christi, mundanis tenebris coeleste lumen ostendens; de quo ait ipse Dominus: Ille erat lucerna ardens et lucens [Ioan. V, 35]. Lucerna sine dubio lucens, quae non carnalibus oculis, sed spiritualibus appareret, et in toto mundo emitteret de Domini sui oleo saginata copiosissimam claritatem.
23 (Vers. 18.) Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Inimicos eius, haereticos significat et paganos, vel quicunque contra ipsius instituta vixerunt. Eius autem quod sequitur, Christi Domini designat adversarios. Et sicut sacerdotes Domini salutari gloria induti sunt, ita inimici eius confusionis velamine vestiuntur, quando illi audient: Venite, benedicti Patris mei; istis vero dicetur: Ite in ignem aeternum [Matth. XXV, 34, 41]. Et ut agnosceres hoc et Patrem facere quod Filius operatur, hic Patrem dicit inimicos eius confundere, quod Filium constat esse facturum. Ipse enim in Evangelio dicit: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22]. Sed Patris testimonio Filii gloria decenter exponitur. Nam et alibi de unitate cooperationis dicitur: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibidem, 17); quod etiam de Spiritu sancto intelligi debere non dubium est. Saepe enim de una persona dicitur, quod de totius Trinitatis potentia sentiatur. Sequitur, super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Florebit ad exprimendam sanctitatem gloriosae incarnationis edicitur, quae sic floruit, sicut dicit Apostolus, ut omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris [Philip. II, 10]. Quod ad comparationem dictum constat agrorum; tunc enim magnum visentibus decus exsurgit, quando amoenitates camporum floridis coloribus induuntur. Verum tanta laus continui floris quomodo potest alteri convenire, cum propheta effugatus a filio legatur esse de regno, et in quibusdam more humanitatis gravissima crimina commisisse monstretur? Dominus autem Christus quidquid egit, quidquid pertulit, floruit in ipso semper paterna sanctificatio: unde illi merito praesens psalmus aptatur, qui sine aliqua offensione fuisse cognoscitur.
24 Conclusio psalmi.
25 Audistis quid ascendens iste profecerit, audistis qua nos iucunditate compleverit. Nam licet ab initio cantica graduum universa grandescant: licet ista dicere celsiora, quae de Domini adventu clarissimo lumine lampaverunt. Creatore quippe prophetato, necesse fuit gradum crescere, per quem augmenta sumere constat universa. Restat nobis in sequentibus gradalibus psalmis dilectio proximi et charitas Dei; quae si pura mente conscendimus, tunc ad eius gloriosissimum perveniemus aspectum.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXX <<<     >>> in Psalmum CXXXII
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131